Бесплатно

Crito

Текст
Автор:
iOSAndroidWindows Phone
Куда отправить ссылку на приложение?
Не закрывайте это окно, пока не введёте код в мобильном устройстве
ПовторитьСсылка отправлена

По требованию правообладателя эта книга недоступна для скачивания в виде файла.

Однако вы можете читать её в наших мобильных приложениях (даже без подключения к сети интернет) и онлайн на сайте ЛитРес.

Отметить прочитанной
Crito
Crito
Аудиокнига
Читает Stacey Patterson
49 
Подробнее
Шрифт:Меньше АаБольше Аа

SO.– Dico ergo deinceps, immo potius interrogo, utrum2 quæ quis confiteatur alicui, justa esse, facere debeat, an fallere?

CR.– Facere.

SO.– Ex his jam ita considera. Si nos hinc abeamus præter civitatis consensum, utrum male aliquibus faciemus, et his quidem, quibus minime decet, vel non: et utrum in his permanebimus, quæ justa esse convenimus, vel contra?

CR.– Nequeo equidem, o Socrates, ad hæc respondere. neque enim intelligo.

SO.– Verum ita considera, perinde ac si, volentibus nobis hinc sive aufugere, sive quomodocunque hoc vocandum sit, veniant leges, civitatisque hujus respublica, et instantes nobis sic inquiant: Dic nobis, o Socrates, quidnam cogitas facere? an non intelligis, hac re, quam aggrederis, te nobis legibus, totique patriæ, quantum in te est, interitum machinari? an putas, civitatem ullam amplius stare posse, ac non subverti, in qua judicia publica nullam vim habeant, sed a privatis hominibus contemnantur atque frangantur? Quid ergo dicemus ad hæc, o Crito, aliaque hujusmodi. Permulta enim in hanc sententiam afferre quis potest; præsertim orator, pro lege ita soluta declamans, quæ quidem sententias publico judicio latas jubet ratas esse. an respondebimus illi, civitatem non recte judicando nobis injuriam intulisse? itane, an aliter?

CR.– Ita per Jovem, o Socrates.

SO.– At enim leges ipsæ sic responderent: O Socrates, nonne nobis tecum id convenit, standum tibi esse judiciis, quæ civitas tulerit? Quod si leges ita loquentes admiraremur, forte dicerent: Noli, Socrates, quæ modo diximus, admirari: immo responde, cum tibi et interrogare et respondere sit consuetum. Dic age, quidnam nobis civitatique succenseas, quo dissolvere nos contendas? principio, nonne nos te genuimus? atque per nos pater tuus matrem accepit tuam, et provocavit? Dic ergo, an has inter nos leges, quæ sunt circa conjugia, improbes, atque his aliqua in parte, quasi minus rectis, succenseas. Nihil succenseo, dicerem. Sed an his legibus, quæ educatione eruditionique natorum provident, in qua ipse quoque eruditus es? an non recte disposuerunt hæ leges ad hoc officium conditæ, cum juberent patrem tuum in musica te et gymnastica erudire? Recte disposuisse concederem. Age ergo, postquam per nos genitus es, educatusque ac eruditus, primo quidem num potes negare, te nostrum esse et natum et servum, ipsumque te et progenitores. deinde, cum id ita se habeat, an putas jus ex æquo tibi atque nobis esse; et quæ nos tibi facere aggrediamur, eadem vicissim in nos abs te referri justum esse judicas? An, cum nec ad patrem, nec ad dominum, si eam habeas, tibi jus ex æquo sit, ut, quæ ab illis patiare, in eos referre possis; neque si jurgio hi te lacessant, contra jurgare, neque si te verberent, vicissim verberare, neque alia ejusmodi in eos tentare liceat: contra patriam vero ac leges tibi licebit? adeo ut, si, nos judicantes id esse justum, interficere te velimus, tu vicissim nos leges et patriam pro viribus coneris occidere, dicasque, te in his agendis justa facere, qui virtutis curam revera habere profiteris. An sic es sapiens, ut te latuerit, et patri et matri et progenitoribus omnibus patriam esse anteponendam; atque esse venerabilius quiddam sanctiusque, et in superiori sorte, tum apud deos, tum apud homines mentis compotes, patriam collocandam? colereque eam oportere magis, eique obedire; ac rigidius se gerenti mitius assentiri, quam patri: et, si quid jubeat, vel dissuadere illi quantum liceat, vel facere; et patientissime sustinere, quidquid jusserit patiendum? ac, sive mandaverit verberari te, sive in vincula conjici, sive in prœlium miserit ad vulnera excipienda, mortemque subeundam, obediendum est omnino. jus enim ita dictat; et neque tergiversandum, neque fugiendum, neque ordinem deserendum, sed et in bello, et in judicio, et prorsus ubique, ea sunt, quæ respublica patriaque jusserit, facienda: aut certe verbis, quatenus justum est, uti licet ad persuadendum illi eamque placandam: vi autem uti nefas est, vel contra matrem, vel contra patrem, maxime vero omnium contra patriam. Quidnam ad hæc dicemus, Crito, verane loqui leges, an contra?

CR.– Mihi quidem videntur.

SO.– Proinde leges fortasse dicent: Animadverte, o Socrates, utrum vere dicamus, te injusta contra nos aggredi. Nos quidem, quæ te et alios cives genuimus, educavimus, nutrivimus, participes bonorum omnium, quæ in nostra erant potestate, effecimus: tamen permisimus cuilibet Atheniensium, cognitis jam civitatis moribus legibusque, et reipublicæ gubernandæ forma, si cui non placeamus, licere, acceptis suis, quocunque placuerit hinc abire. Nec ulla ex nobis legibus impedit aut denegat, sive quis vestrum, cui nos civitasque minime placeamus, in coloniam aliquam hinc velit discedere, sive habitationem alio transferre cupiat, quo minus id pro arbitrio facere valeat, secumque sua perferre. At vero quicunque ex vobis, postquam cognoverit, quemadmodum nos judicia disponimus, et in ceteris omnibus regimus civitatem, permanserit tamen, hunc jam asseveramus, opere ipso convenisse nobiscum, quæcunque jusserimus, se facturum. Atque eum, qui non paruerit, tripliciter injuriari censemus: et quod genitricibus nobis non obtemperat; et quod nutricibus non obsequitur; et quod pactus nobis obedire, neque obedit, neque persuadere nobis studet, si quid minus recte facere videamur: cumque præcepta nostra libere proponamus, neque mandemus rigide, sed permittamus alterum e duobus, aut verbis persuaderi nobis, aut manda explere; tu horum neutrum facis.

2"Utrum" → "utrum".

Другие книги автора

Купите 3 книги одновременно и выберите четвёртую в подарок!

Чтобы воспользоваться акцией, добавьте нужные книги в корзину. Сделать это можно на странице каждой книги, либо в общем списке:

  1. Нажмите на многоточие
    рядом с книгой
  2. Выберите пункт
    «Добавить в корзину»