Бесплатно

Crito

Текст
Автор:
iOSAndroidWindows Phone
Куда отправить ссылку на приложение?
Не закрывайте это окно, пока не введёте код в мобильном устройстве
ПовторитьСсылка отправлена

По требованию правообладателя эта книга недоступна для скачивания в виде файла.

Однако вы можете читать её в наших мобильных приложениях (даже без подключения к сети интернет) и онлайн на сайте ЛитРес.

Отметить прочитанной
Crito
Crito
Аудиокнига
Читает Stacey Patterson
49 
Подробнее
Шрифт:Меньше АаБольше Аа

Accedit ad hæc, o Socrates, quod rem minime justam aggredi videris, si, cum salvus esse possis, teipsum perdas, taliaque contra te facere studeas, qualia inimici ipsi tui contenderent, contenderuntque, te perdere properantes. Proinde filios quoque tuos perdere mihi videris. quos cum liceat tibi educare atque erudiere, deseris omnino, et quantum in te, eorum mores fortunæ committis. Accident vero eis verisimiliter, qualia evenire orphanis consueverunt. Profecto oportebat non genuisse filios; aut in eis educandis erudiendisque laborem non recusare. Tu vero mihi videris, quæ elegisset vir segnis ac piger, nunc elegisse: decebat autem contra viri boni fortisque eligere; præsertim te, per omnem vitam virtutis studium profitentem. Itaque non possum tua nostraque vice, familiarum tuorum, non erubescere, veritus, ne tota hæc res tua ignavia quadam nostra sic tractata fuisse videatur. Et primum quidem ille tunc in judicium ingressus, cum liceret non ingredi; deinde concertatio ipsa judicii similiter acta; et extremus hic finis, tanquam ridiculum quiddam, per ignaviam segnitiemque nostram effugisse nos videbitur, quod nec nos te servaverimus, neque tu ipse te, cum id fieri absque magna difficultate potuerit, si vel parum in nobis usus industriæque fuisset. Hæc igitur, o Socrates, considera, ne præterquam1 quod mala sunt, etiam dedecori tibi nobisque sint: sed tibi consule. immo vero non jam amplius consulendi tempus, sed consultum jam esse oportuit. unicum vero consilium est; videlicet venienti hac nocte cuncta hæc facta esse oportere. Sin autem ultra tardamus, nihil omnino fieri ulterius poterit. quamobrem omnino mihi adhibe fidem, o Socrates, nec ullo modo aliter facias.

SO.– O amice Crito, studium hoc tuum permulti faciendum esset, si qua ratione recta susceptum esset. sin minus, quanto vehementius est, tanto molestius. Considerandum est igitur, agendane hæc nobis sint, an non. nam ego is sum non modo nunc, sed et semper, qui meorum nulli paream, præterquam rationi, quæ ratiocinanti mihi optima videatur. Rationes itaque illas, quibus superioribus temporibus usus sum, nec nunc quidem, postquam in hanc fortunam incidi, rejicere possum: sed similes mihi ferme apparent, easdemque in præsentia, quas et prius, veneror atque profiteor: adeo, ut nisi nunc meliores afferre possimus, plane scire debeas, me tibi non concessurum: non, si etiam plura, quam nunc, multitudinis potentia comminata, nos tanquam pueros larvali terribilique facie perterrere conetur, pecunia et damna, catenas, cædes objiciens.

CR.– Quanam igitur ratione mediocriter considerabimus?

SO.– Hac utique, si id, quod tu de opinionibus paulo ante dicebas, resumamus: utrum semper recte se habeat necne, oportere scilicet quarundam opinionum rationem habere, quarundam vero minime. An forte prius quam in periculum mortis inciderem, recte id dicebatur: nunc vero constat, frustra, disputationis gratia, ita dictum fuisse, cum revera joco cuidam nugisque esset adductum. Cupio equidem, o Crito, una tecum considerare, nunquid sermo ille prior alienus appareat mihi, nunc in hac fortuna constituto; an prorsus idem qui et prius: atque utrum dimittendus sit a nobis, vel ipsi obtemperandum. [Dicebatur autem, ut opinor, semper sic ab iis, qui se aliquid dicere existimabant, ut nunc quidem ego dicebam: nempe hominum opiniones partim plurimi faciendas ac sequendas, partim vero minime. Hoc, per Deos, o Crito, nonne tibi recte dici videtur? tu enim, ut fert hominum conditio, tantum abes a periculo ut crastino die moriaris; nec te in errorem inducit præsens calamitas.] Considera igitur: an non sufficienter tibi dici videtur, non oportere omnes opiniones hominum sequi; sed alias quidem sequi, alias vero negligere: neque omnium quidem, sed duntaxat quorundam. quid ergo dicis? hæc non recte dicuntur?

CR.– Recte.

SO.– An non bonas honorare decet, mala vero contemnere?

CR.– Ita decet.

SO.– Bonæ autem nonne prudentum? malæ contra sunt imprudentum?

CR.– Quidni?

SO.– Age vero, quonam modo rursus talia dicebantur? qui in gymnasiis se exercet, utrum cujuslibet hominis laudi, vel vituperationi mentem adhibebit; an illius tantum, qui medicus sit, aut gymnasii magister?

CR.– Hujus solius.

SO.– An non timere decet vituperationes, et optare laudes illius unius potius, quam multorum?

CR.– Procul dubio.

SO.– Hac itaque ratione illi agendum est, exercendumque, et edendum atque bibendum, qua illi unico videatur, qui præsideat intelligatque, potius quam, ut videtur vulgo.

CR.– Vera hæc sunt.

SO.– Quid vero, si illi uni non pareat, opinionemque ejus et commendationes nihili pendat, honoret vero vulgi ignorantumque commendationes, nunquid a malo tutus erit?

CR.– Minime.

SO.– Quid autem est id malum, et quonam tendit, et in quam non obedientis partem?

CR.– In corpus videlicet; hoc enim corrumpitur.

SO.– Recte dicis. Nonne de aliis, o Crito, eadem ratio est? Ne omnia percurramus: de justis inquam injustisque, de turpibus et honestis, bonisque et malis, de quibus in præsentia nobis consultatio est, utrum multorum opinionem sequi vererique debeamus, an unius potius, qui intelligat, quem decet et venerari et timere magis, quam cunctos alios. cui nisi obtemperaverimus, lædemur et corrumpemur in eo, quod justo quidem melius fieri, injusto autem corrumpi soleat. an nihil id est?

1"præterquum" → "præterquam"

Другие книги автора

Купите 3 книги одновременно и выберите четвёртую в подарок!

Чтобы воспользоваться акцией, добавьте нужные книги в корзину. Сделать это можно на странице каждой книги, либо в общем списке:

  1. Нажмите на многоточие
    рядом с книгой
  2. Выберите пункт
    «Добавить в корзину»